『アエネイス』における絵画的表現---第一巻四二六行の解釈をめぐって---

<資料1>

 「カルタゴの町の描写」(418-429)

Corripuere uiam interea, qua semita monstrat,

iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

imminet aduersasque aspectat desuper arces. 420

miratur molem Aeneas, magalia quondam,

miratur portas strepitumque et strata uiarum.

instant ardentes Tyrii: pars ducere muros

molirique arcem et manibus subuoluere saxa,

pars optare locum tecto et concludere sulco; 425

iura magistratusque legunt sanctumque senatum.

hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

fundamenta locant alii, immanisque columnas

rupibus excidunt, scaenis decora apta futuris:

 

pars(423,425)、alii(427,428)hic(427に二度 )の用例とあいまって、ここに、「部分と全体の対比」、「細部を順序立てて描写する」といったエクフラシスを特徴づける表現が見られます。

<資料2> 

第一巻の構成の特色 (リング構成)

a. ユノのたくらみ(50-91)

b. トロイア人の今の苦しみ(92-222)

---過去の苦しみの経験(198-207)

c. ウェヌスとユピテルの対話(223-304)

アエネアスとウェヌスの対話(305-417)

d. カルタゴの町の描写(418-429)「法(iura)」

---勤勉なカルタゴ人(430-36比喩)

e. ユノの神殿の絵(446-93 エクプラシス)

---美しいディド(498-502比喩)

d'. 支配者ディドの姿(503-8)「法(iura)」

c'. イリオネウスとディド(520-78)

アエネアスとディドの対話(594-630)

---過去の苦しみの経験(628-30)

b'. カルタゴ人の今の繁栄(631-56)

a'. ウェヌスのたくらみ(657-756)

 

<資料3> 

第八巻前半の「ヘルクレス-カクス・エピソード」の導入部(184-92)

Postquam exempta fames et amor compressus edendi,

rex Euandrus ait: 'non haec sollemnia nobis,

has ex more dapes, hanc tanti numinis aram

uana superstitio ueterumque ignara deorum

imposuit: saeuis, hospes Troiane, periclis

seruati facimus meritosque nouamus honores.

iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 190

disiectae procul ut moles desertaque montis

stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.

ここでは、指示代名詞hicの反復が臨場感を醸し出すこと(185 haec,186 has, 186 hanc, 190 hanc)、また「見よ」(190aspice)という表現が、第6巻末の「英雄のカタログ」との関連を示唆していること(cf.6.771 aspice, 6.788 aspice, 6.825 aspice, 6.855aspice)などが注目される。

<資料4>

第6巻「英雄のカタログ」、第8巻「盾の描写」の関連

(イ)6.723 singulaおよび6.888 per singula と、8.618 per singulaの対応 (細部にわたる表現)

(ロ)6.854 mirantibusと8.619 miraturおよび8.730 miraturの対応(驚きのモチーフ)

(ハ)6.723 ordineおよび6.755 ordineと8.629 ordineの対応(順序立てた表現)

(ニ)6.683 fataque fortunasque omnemque suorum、6.756-7 Dardaniam prolem quae deinde sequantur/gloria、6.889 famaeと8.731 famamque et fata nepotumの対応(誉れのモチーフ)

 

<資料5> 

第一巻の「ユノの神殿の絵」

hoc primum in luco noua res oblata timorem 1.450

leniit, hic primum Aeneas sperare salutem

ausus et adflictis melius confidere rebus.

namque sub ingenti lustrat dum singula templo

reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi

artificumque manus inter se operumque laborem 455

miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas

bellaque iam fama totum uulgata per orbem,

Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem.

constitit et lacrimans 'quis iam locus,' inquit, 'Achate,

quae regio in terris nostri non plena laboris? 1.460

en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi,

sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.

solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'

sic ait atque animum pictura pascit inani

multa gemens, largoque umectat flumine uultum. 465

 

<資料4>にあげた(イ)から(ニ)の各要素は、「ユノの神殿の絵」においても見出せる。(イ)1.453 singula、(ロ)1.456 miratur、(ハ)1.456 ordine、(ニ)1.457 fama、460 laudi、 462 famaといった語を対応個所として指摘できる。

 

<資料6> 

8.359以下の表現

talibus inter se dictis ad tecta subibant

pauperis Euandri, passimque armenta uidebant 360

Romanoque foro et lautis mugire Carinis.

ut uentum ad sedes, 'haec' inquit 'limina uictor

Alcides subiit, haec illum regia cepit.

aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

finge deo, rebusque ueni non asper egenis.' 365

 

<資料7>

 『アエネイス』のエクフラシスについて。

アエネアスの過去:「ユノの神殿の絵」=詩人(ローマ人)の目から見た過去

アエネアスの未来:「英雄のカタログ」、「盾の描写」=詩人(ローマ人)の目から見た過去と現在

 

<資料8> 

「カルタゴの女王ディドの姿」(507-8)。

iura dabat legesque uiris, operumque laborem

partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:

 

<資料9>

「勤勉なカルタゴ人」がミツバチに例えられる(430-436)

qualis apes aestate noua per florea rura 1.430

exercet sub sole labor, cum gentis adultos

educunt fetus, aut cum liquentia mella

stipant et dulci distendunt nectare cellas,

aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto

ignauum fucos pecus a praesepibus arcent; 435

feruet opus redolentque thymo fraglantia mella.

 

<資料10> 

美しいディドの姿が、ディアナに例えられる。(498-504)

qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

exercet Diana choros, quam mille secutae

hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram 1.500

fert umero gradiensque deas supereminet omnis

(Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):

talis erat Dido, talem se laeta ferebat

per medios instans operi regnisque futuris.

 

<資料11> 

ユノのdolus: 

nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 1.130

ウェヌスのdolus: 

quocirca capere ante dolis et cingere flamma 1.673

reginam meditor, ne quo se numine mutet,

sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

hunc ego sopitum somno super alta Cythera 1.680

aut super Idalium sacrata sede recondam,

ne qua scire dolos mediusue occurrere possit.

tu faciem illius noctem non amplius unam

falle dolo et notos pueri puer indue uultus,

 

<資料12>

理想的指導者(148-56)。

ac ueluti magno in populo cum saepe coorta est

seditio saeuitque animis ignobile uulgus

iamque faces et saxa uolant, furor arma ministrat; 1.150

tum, pietate grauem ac meritis si forte uirum quem

conspexere, silent arrectisque auribus astant;

ille regit dictis animos et pectora mulcet:

sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam

prospiciens genitor caeloque inuectus aperto

flectit equos curruque uolans dat lora secundo.

 

<資料13>

ディドの言葉

'Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, 1.731

hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis

esse uelis, nostrosque huius meminisse minores.

 

<資料14> 

ディドの言葉---カルタゴ人の過去の苦しみ(628-30)。

me quoque per multos similis fortuna labores

iactatam hac demum uoluit consistere terra;

non ignara mali miseris succurrere disco.' 1.630

 

<資料15> 

アエネアスの言葉---トロイア人の過去の苦しみ(198-207)

'O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),

o passi grauiora, dabit deus his quoque finem.

uos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 1.200

accestis scopulos, uos et Cyclopia saxa

experti: reuocate animos maestumque timorem

mittite; forsan et haec olim meminisse iuuabit.

per uarios casus, per tot discrimina rerum

tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas

ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

durate, et uosmet rebus seruate secundis.'

 

<資料16> 

「銀の皿の描写」

at domus interior regali splendida luxu

instruitur, mediisque parant conuiuia tectis:

arte laboratae uestes ostroque superbo,

ingens argentum mensis, caelataque in auro 1.640

fortia facta patrum, series longissima rerum

per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis.

 

<資料17> 

ユピテルの言葉---未来のローマの繁栄 (257-60)

'parce metu, Cytherea, manent immota tuorum

fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini

moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

magnanimum Aenean; neque me sententia uertit. 1.260

 

<資料18> 

ユピテルの予言する未来のローマ

nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

imperium Oceano, famam qui terminet astris,

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum

accipies secura; uocabitur hic quoque uotis. 1.290

aspera tum positis mitescent saecula bellis:

cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus

iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis

claudentur Belli portae; Furor impius intus

saeua sedens super arma et centum uinctus aeis

post tergum nodis fremet horridus ore cruento.'

 

<資料19> 

ディドの受けたiniuria

imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 1.340

germanum fugiens. longa est iniuria, longae

ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

 

<資料20> 

アエネーアースはディドの美徳をたたえる

di tibi, si qua pios respectant numina, si quid 603

usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,

praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt

saecula? qui tanti talem genuere parentes?

in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae

lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet,

semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

quae me cumque uocant terrae.' sic fatus amicum 1.610